Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uinclico; peto ne quia filium uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem exspectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?

MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare ? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.

MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam

p.440
frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia, inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam
b.284
nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit non est idonea parricidio ? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui placet, quam matri cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio: illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.

ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est, ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”