Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, [*]() to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.Ouid. Net. 13.503 sqq. poterat hoc contentus esse; adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.nec hoc contentus est; adiecit:
Aeacidae fecunda fui.Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.
VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.
VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis? non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli;