Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste eligat. VIBI RVFI. Salui sunt, inquam, liberi tui. post hanc uim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento

b.263
habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito; si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. preces meas ad filios transferam: hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare dum litigo. ARELLI FVSCI patris.
p.415
Fertis hoc, optimi iuuenes? ego uos expositos sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi, senem me fecistis et relinquitis? ARGENTARI. In ista ui duos filios perdidi.

Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi. fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.