Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
VOTIENI MONTANI. Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est.
Iterum cogor exponere. IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis, ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi — et habes domi quos de me. interroges — nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam modeste agam: