Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARELLI FVSCI patris. Aecum est ut cum alienis diuidamus liberos, quos non diuidimus cum

p.413
matribus? “si alterum non abstuleris, utrumque habebis.” Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices; grauis indicina est.

IVNI GALLIONIS. Duos exposui quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo reuertar; nam quem perdam eligere non possum. causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis; licet plus petas, dum ne minus reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quicquid posceretur dare; itaque pro patre lex nostra cum educatore pacta est.

Non potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. si ex

b.262
aequo diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo, aut neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit; plus quiddam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est.

FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi aduersarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. repetit quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio?

p.414
CORNELI HISPANI. Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior. “uterque,” inquis. Miraris, si tam binos diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium.