Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem seueritatem putant aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: e)pi\ to\ leciko\n mai/nontai. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abundantia

p.411
laborant plus habent furoris, set plus et corporis; semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.

Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit securis. Et illud tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.

Ecce et illud genus

b.260
cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit; ut in hac controuersia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, periit fornici. Et illud quod SENIANVS dixit habet sui generis insaniam, cum diceret nocte non debere sumi supplicium post longam descriptionem conclusit: noctu ne uictumae quidem occiduntur.

Et ad hanc controuersiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES : w(s d' h)/kousen o(/ti sumpo/sio/n e)stin, h)/lpizen. EVCTEMON dixit: pa/ntes e)no/mizon o(/ti *EC*L*A*T*O.

p.412
GLAVCIPPVS CAPPADOX cum cenam luxuriosam descripsisset indignam maiestate praetoris adiecit: nu=n kai\ to\n kw=mon. Hoc idem elegantius dixit ADAEVS cum descripsisset cenam nocturnam: w(s e)rwtiko\s o( kw=mos! NICETES dixit: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. a)\n h( po/lis eu)tuxh=| ou)de\ o)/yh|. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. gu/nai, ou) kw/mou de/hsis. GLYCON dixit: w(s de\ a)phgge/lqh toi=s e)n tw=| desmwthri/w|: po/tos e)sti\ kai\ e(tai/ras klh=sis: a)ne/krage/ TIS ta/las: e)me\ a)/page, e)gw\ ga\r a)di/kws katekri/qhn.
b.261