Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem seueritatem putant aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: e)pi\ to\ leciko\n mai/nontai. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abundantia
Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit securis. Et illud tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.