Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata

p.410
pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret. Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix
b.259
diligenter exegit.

RRFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret; belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem , uiolatam maiestatis, consuetudinem maiorum descripsisset qua semper uoluissent ad supplicium aduocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen ASINIVS aiebat hanc se sententiam recipere.