Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non retulit, cum posset, ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.

MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae;

p.397
putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?

SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est. dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret

b.248
Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an retulerit gratiam hoc ipso quoa occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.

Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse

p.398
se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. Latro dixit: filiam tuam dimittam; quid adultero faciam? pro uno rogas, duos eripis. Hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: soi\ de\, moixe\, ti/ poih/sw; mh\ kai\ sou= *kalli/as path/r e)stin; Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: a)xa/risto/s SOI dokw=, *kalli/a; ou)k oi)=das pou= MOI th\n xa/rin e)/dwkas;