Hanc sic mutauit ARELLIVS FVSCVS: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. Memini deinde
b.249
Fuscum, cum haec Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in latinum, et aiebat non commendationis id se aut furti, sed exercitationis causa facere. Do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed uincere. Tunc deinde
[*](Demosth. Phil. epist. 13) retulit aliquam Thucydidis sententiam: deinai\ ga\r ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata, deinde Sallustianam: res secundae mire
[*](Hist. I, frg. 49, 24 Kritz) sunt uitiis optentui. cum sit praecipua in dide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme
p.399
uel sugkru/yai uel suskia/sai, deme e(ka/stwn: constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest.
T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non expectaueram dum rogarer.
HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae
b.250
cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. Nanctum occasionem non interemisse, expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc se cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes facere. fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. GARGONIVS in hac controuersia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. DORION
p.400
cum descripsisset, gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse dixit: o(/te ei)sh=lqen *kalli/as, ta\s pe/das a)peka/luya. HYBREAS dixit: suggnw/mhn e)/xw moi.
MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret uidisse. 0 miserum si quis meretricem offendit! o miseram matrem familiae si quoius formae meretrix inuidet! nihil petenti praetor negaturus est. MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in prouinciam uxorem a porta dimisit. ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionum iocos? an uos reuixerunt: in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere uixerunt,
b.251
in conuiuio perierunt. Blandi.