Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere?

b.237
confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.

Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima

p.364
innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam

b.238
breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.

FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam

p.365
semel, et mortem optabis et nuptias ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.