Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim: iam hoc semel licere nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum, repeto optionem.”
et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam
CESTI PII. venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?
IVNI GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata siue non esset, uisa digna matrimonio quae