Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTIVS colore alio usus est.

b.192
Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater
p.309
uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.

ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.

VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa

p.310
est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit.
b.193
quis accusator fuit? “nemo.” quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.

HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.