Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere.

p.307
pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te.

Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per

b.191
illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.

fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat

p.308
etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.

De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.