Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Si tamen quid peccasset in partu, ignosci

p.208
ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.” inicere debuit manum et ipsum inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.

Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor DIVISIO ---quaestionem in haccontrouersia hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi--- quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed non potui reddere,” aut isto nouissime confugere: “non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur. animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne

p.209
fatetur quidem se accepisse beneficium.

GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum

b.161
aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam, sed nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.