Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis

p.210
tractatio:

an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium,

b.162
facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.

Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir

p.211
aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.