Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari

p.214
uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de
b.165
tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit; set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis, sed publicis malis ad ultionem inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.

Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius

p.215
ingenium in numerato habet. HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses
b.166
tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n e)pi\ th\n a)/kran e)piw\n kai\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\ to\ ci/fos.

Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis. conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium

p.216
conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.

ARELLI FVSCI patris. “Sed tu,” inquit, “senex es.” Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi maxime imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum

b.167
genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid putes melius. sed illud excipio: non obicies quod elegeris. Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem
p.217
habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi.

“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.