Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir

p.211
aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.

BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, an etiamsi non

b.163
in aliis, an in hac ---† gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus non uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo

p.212
transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.

PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit,

b.164
apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime fecit — solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere — et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum
p.213
beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem. CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem:

quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset, et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem magis bono uiro conuenientem introduxit, quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi. Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.