Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit,

b.164
apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime fecit — solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere — et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum
p.213
beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem. CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem:

quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset, et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem magis bono uiro conuenientem introduxit, quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi. Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.

L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari

p.214
uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de
b.165
tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit; set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis, sed publicis malis ad ultionem inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.

Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius

p.215
ingenium in numerato habet. HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses
b.166
tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n e)pi\ th\n a)/kran e)piw\n kai\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\ to\ ci/fos.

Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis. conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium

p.216
conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.