Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis

p.210
tractatio:

an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium,

b.162
facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.

Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir

p.211
aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.

BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, an etiamsi non

b.163
in aliis, an in hac ---† gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus non uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo

p.212
transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.