Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se
† tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”
contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla