Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam
SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non
futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante,