Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.

b.298

p.468

VIBI GALLI. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. “Non ambulabis,” inquit, “eadem uia qua ego, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis:” perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod non accusaui, timoris est; quod repulsus est, uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. quare iste honores illo uiuo numquam petiit? Ego uero omnes quaeso homines, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent; et ad tua genua, dides, uenissem, nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et

p.469
pater! dum libere loquitur multos offendit: neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.