Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: “reum, inquit,
quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, et si dixero occiso.