Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid perdidit? inquit: nihil. nondum de iure controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. “Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.” Nunquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.
“Laesa est,” inquit, “respublica.” Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit, uidebitur non rempublicam, sed hominem laesisse.
Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa diuiditur: an Olynthius