Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Torquet, uerberat: sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit.
aiebat: “solutus apud Philippum fui.” ALBVCI SILI. Exspecta dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia, Parrhasi, sine tortore fecit. Philippus quoque uendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus; habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Diligenter causam agit, ut Philippus: “--- Olynthio non est, ego pecuniam perdidi.” redi ad auctorem. Propter homines Prometheus distortus, propter Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus: Olynthiis mori liceat. “Tristem uolo facere.” nemo faciet, si Philippus non fecit.
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae