Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVNI GALLIONIS. “Serua

b.319
oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem
p.494
portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?

Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.

Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros

p.495
qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis
b.320
similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.

primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est. iuuenes. Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur

p.496
reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.