Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Deinde: an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur

b.321
reipublicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur. si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici.

si in agris meis arbusta succidere uelim ---Deinde: an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui sunt; ---educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rempublicam sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.

Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit a priuato homine laedi respublica; SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit,

p.497
an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non potest, inquit, respublica laedi possit nisi in aliqua sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.

Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum dixerunt. Dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos qui iam relicti sine spe uix spiritum traherent, quibus

b.322
non iniuria fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur si uita seruaretur. faciant inuidiam alicui oculos desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere. GALLIO illud quoque in argumentis temptauit: adeo, inquit, haec res non nocuit reipublicae, ut possit uideri etiam profuisse: