Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON ---GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.
P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni:
GAVI SILONIS. Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! — quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? — Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem.
Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? indicabo tibi, Parrhasi maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum perdidit; scis certe quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus ? Certe nemo Olynthius tortus esset, si omnes