Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic ut putem illos non mutuatos esse aperte hanc sententiam, sed imitatos. BLANDVS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem. utique si peperit, exposuit. o quam misera cogitatio

p.500
porrigentis est! “hic fortasse meus est.” OSCVS dixit: aliqua quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIVS FVSCVS dixit:
b.324
alit rogata filium mater, misera si scit suum esse, misera si nescit. ARTEMON dixit: ta\ me\n tw=n a)/llwn eu)/rwsta plei=, gewrgei=: ta\ d' h(me/tera a)na/phra tre/fei a)/ra to\n o(lo/klhron.

Hanc sententiam Latro fortius et uirilius dixit qui non potest furti suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incuruatos, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? *D*A*M*A*S*S*K*O*M*B*R*O*S dixit: pa/lai me\n e)kqe/tois ki/ndunos h)=n to\ r(ifh=nai, nu=n de\ to\ trafh=nai. Hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artibus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.

*G*L*U*K*W*N corruptam dixit sententiam: krousa/tw tis th\n qu/ran tw=n e)xo/ntwn i(/na prosaga/gh| TIS. et illam: a)/ge, su\ de\ klai=e, su\ de\ qrh/nei. w)= kakw=n sumfwniw=n! Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. et LICINIVS NEPOS: ut soluendo sis in poenas quotiens tibi renascendum est?

Illud SPARSVS dixit

p.501
quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus
b.325
sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.