Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curare uobis in mentem uenit quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur;

p.499
non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coiciunt. in mentem uobis uenit misereri horum quod membra non habeant; quidni illorum quod habent? et hoc genere insectatus saeculi uitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec apud Graecos controuersia est; multa ab illis pulchre dicta sunt a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte quibus non cesserunt nec ipsi.

Dixit *G*L*U*K*W*N: kai\ tou/tous trofa\s ai)tei=s ou(\s mh\ tre/fein a)sebe/s e)stin. Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno uerbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit quibus crudelis est qui negat. Circa hunc sensum est et ille a QVINTILIANO dictus: nescio utrumne uos miseriores dicam quod alimenta accipitis an hoc quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis ei per quem debiles estis. ADAEVS rhetor: klai/ousai mhte/res h)ra/nizon: “ei) me\n e)mo\s,” le/gousai, “to\n e)mo\n, ei) de\ a)llo/trios, i(/na kai\ to\n e)mo\n a)/lloi.”