Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

pauciores erunt qui exponant filios. TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui

p.498
proiciunt magis quam exponunt; aliqui etiam uernulas aut omine infausto editos aut corpore inualidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes quae cui possent miserabiliores esse, manu sua abstulit: stipem rogant et unius misericordia, uiuunt, omnium aluntur. At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles uersari. Age, non pudet uos ex hoc producere contubernio reum a quo dicatis laesam rempublicam ? et sic descendit ad argumenta, ut diceret:

quomodo hic potuit laedere? SILO POMPEIVS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non potuisse alere; itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENVS tam diserte declamauit partem eius qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad experimentum suarum uirium dixerint. Illum autem locum uehementissime dixit: mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat. principes, inquit, uiri contra naturam diuitias suas exercent: excisorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et

b.323
quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint.