Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit. TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.
Divisio. Lateo usus est in hac controuersia illa calcata quaestione: an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare,
Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an hic possit. hoc in duo diuisit: an etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori uellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes patri sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. Animaduertit Manlius in filium et uictorem, animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros: uide an sub his exemplis patri fortius tantum loqui liceat.
Deinde: an non eo animo dixerit, ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus, cum uellem castigare, non occidere. TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari si durioribus uerbis utor; non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam: fecit
GALLIO et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.
SILO POMPEIVS huic quaestioni
an ob hoc perierit. Color a parte accusatoris simplex est: ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS : hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.
GALLIO dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset. uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?