Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

OSCVS hoc colore narrauit: erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium:

p.483
in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam ego; scimus quam gloriosus sit.

TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi: set † notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat. NICETES in hac controuersia dixit:

ei) o( pa/ppos u(po\ th=s fu/sews a)podoqei\s h(mi=n pare/sth tw=| to/te dikasthri/w|, ou)k a)\n ei)=pen:
ti/s nu/ moi h(me/rh h(/de, qeoi\ fi/loi; h)= ma/la xi/rw
Hom. Od. 24.514. ui(o/s q' ui(wno/s t' a)reth=s pe/ri dh=rin e)/xousin.
et:
pollo\n d' o(/ge patro\s a)mei/nwn.
Hom. Il. 6.479. SCAVRVS hunc sensum aliter dixit:

o si auos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret et discordiam nostram! clamasset mihi: non est quod cedas; ipse mihi numquam cessit. LABIENVS partem patris declamauit et dixit: quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem contubernium fortem uirum et uictum. “Statuam, inquit, tibi posui:” immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.

b.311

p.484

PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?

CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias

p.485
agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super
b.312
ardentis rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi seruasset patri.

FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo uolutatur. quid exhorruistis ? paterna satisfactio est. nostis domus nostrae legem: aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem non sentit? AALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse. “Si uis satisfacere mihi, morere.” Quod ad me adtinet, irascare malo. Si parricidium esset fuisse in diuersis partibus, numquam defendisset aput Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.

BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.

Labieni. Hoc

p.486
obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor
b.313
insanit.