Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

b.303
RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.

HISPO RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio

p.475
magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem declarasse controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum declamantem ALBVCIVS,
b.304
fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.