Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.
ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te