Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. praecipuum tamen ut hoc opus est,
scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is optime componet, qui hoc non [*]( non added by Rollin. ) solum componendi gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur.
et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit
non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. [*]( declamrantium, Halm : deelamat, AG. ) Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut haec intentus auditor est.
sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec [*]( nec, Regius : sed, MSS. ) praecedentibus serviunt; exordium sumunt cum clausula cum praecedentibus cohaereat: quamlibet sit enim composita ipsa, [*](the text gives Halm's suggested correction of AG sumunt cum ea quamlibet sit enim composita. ) gratiam perdet, si ad eam rupta via venerimus. namque eo fit, ut, cum [*]( namque eo fit ut cum, Halm , Spalding: nam quo cum fit ut, AG. ) Demosthenis seuera videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις; et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ,
Ciceronem carpant ut his, familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratae. nam balneatori et archipiratae idem finis est qui πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora. est ut eo quoque nonnihil,
quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam ut carminibus est praemolle; nec solum ubi quinae, ut ut his, syllabae nectuntur, fortissima Tyndaridarum, sed etiam quaternae, cum versus cluditur Appennino et
quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum verbis utamur ut fine. mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum. nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent,
quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint. [*]( velut, Halm : vel, MSS.: sint added by Halm. )
quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.
hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
quaedam etiam