Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

una enim syllaba longa par est duabus [*]( longa and duabus, added by Halm following Rollin. ) brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus [*]( aut ex tribus brevibus, added by Halm. ) et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.

sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes;

v7-9 p.534
tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.

neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero. itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo

  1. panditur interea domus omnipotentis Olympi
confundas, solveris versum.

sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt usque ad μεταβολήν, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut corporis motu est.

inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam haec et ut metris accidunt. maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam animo [*](Bracketed by Christ.) metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat; inde τετράσημοι, πεντάσημοι deinceps longiores fiunt percussiones; nam σημεῖον tempus est unum.

in compositione orationis certior et magis

v7-9 p.536
omnibus aperta servari debet dimensio. est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui [*]( qui added by Halm. ) adeo reperiuntur ut oratione, ut ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quaedam versiculorum genera vel ut membra, sicut [*]( sicut, Spalding : sint at (ad, G ), AG. ) ut molestos incidimus grammaticos,

quorum fuerunt, qui velut [*]( quorum an early correction of quam, MSS. velut added by Burmann. ) lyricorum quorundam carmina ut varias mensuras coegerunt. at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.

nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum Vergilius, cum dicit

  1. numeros memini, si verba tenerem,
et Horatius
  1. numerisque fertur
  2. lege solutis.

invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura dicit, nisi numeris contorta ferrentur. in quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam ut contextu

v7-9 p.538
varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.

quod[*]( et pedum. quod , Christ : et quae, AG. ) Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.

verum ea quae efficitur e pedibus apta [*]( apta, Spalding :aqua, AG. ) conclusio nomen aliquod desiderat. quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero [*]( de compositionis. . numero, Halm : pro composito numero, MSS. (nunerum, A. ). ) et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.

collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas

v7-9 p.540
frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.