Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed de propositorum diversitate post paulum. nunc , quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint. est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola; sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora ut his vincula quam nulla sint.
nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
at illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. in omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis est singulis et contextis. singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. in his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum.
quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore.