Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor. solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis
itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem [*]( quae quildem, Spalding : qua de, AG. ) perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem,
quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam, quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum compositio est.
et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. in contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. in Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος