Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

de compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent.

itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam. nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.

neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.

neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines,

v7-9 p.508
nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.

quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.

fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.