Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam si ἀνάκλασιν aut ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim est), de [*]( de, Halm : et, MSS. ) ceteris omnibus consentio.
adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem, ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem. quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia schemata omnino non sunt.
item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν,
adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita ineptissimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore.
sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. sed oratio [*]( oratio, Regius : orator, MSS. ) habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.
sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. ubi vero atrocitate,