Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum, amisso nuper infelicis aulae si non [*]( infelicis aulae si non, an early emendation: infelicis auleis non, MSS. Halm conjectures infelicibus ausis non modo p.i.p., sed etiam solacio i.a. ) praesidio inter pericula tamen solacio inter adversa. eius fere videntur optima, in quibus initia sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio solacio, pericula adversa, [*]( pericula adversa, inserted by G Laubmann. ) paene [*]( paene ut, ed. ald : pedem et, MSS. ) ut similia sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.
etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον dicitur: si , quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: non minus cederet quam cessit. at hoc [*]( at hoc, Halm : ad hue, AG. )
contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.
cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.
nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.
nec semper, quod adversum est,