Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed cur me
magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit. nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam [*]( innatam, 2nd hand of A.: inata, AG.: gratiam added by Meister. ) videtur habere non arcessitam.
similium fere quadruplex ratio est. nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut
et sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et non enim tam spes laudanda quam
- puppesque tuae pubesque tuorum;
sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit, pulchrum est: quantum possis, in eo semper experire, it prosis. hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. Theo Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant [*]( vocant, added by Cappcronnier. ) similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.
tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus [*]( respondentibus, Halm : respondent, AG. ) vel