Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ex eadem parte figurarum priore dicto [*]( priore dicto is meaningless and the sense of ex eadem parte is obscure (?= Graecisms ). ) et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est:
- nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi;
sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram;
- Fabriciumque ,
- hunc et intonsis [*]( incomptis, MSS. of Horace. ) Curium capillis.
plus enim quam satis est.
- accede ad ignem, iam calesces plus satis.
nam de altera quae detractione pluribus dicendum [*](quae bracketed by Halm: dicendum, Regius : adiiciendum, MSS. ) est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:
- sed nos immensum spatiis confecimus aequor;
Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,
- haud secus ac patriis acer Romanus in armis.
non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. sed de nobis loquimur tanquam de aliis: dicit Seruius, negat Tullius.
- neve tibi ad solem vergant vineta cadentem.—
- ne mihi tum molles sub divo carpere somnos,
- neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. utriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem , adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se [*](se added by Halm.) Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo.
illa
quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi:
- Decios, Marios magnosque Camillos,
- Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.
acutius adhuc in Polydoro,
hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant:
- fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro
- vi potitur. quid non mortalia pectora cogis
- auri sacra fames?
- quid loquor? aut ubi sum?
coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco,
Haec schemata aut his similia,
- haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
- distulerant , (at tu dictis Albane maneres!)
- raptabatque viri mendacis viscera Tullus.