Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est et iactus sine persona sermo:

  1. hic Dolopum manus., hic saeuus tendebat Achilles.
Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quae est orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret. vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo statim, urbes quoque ut cetera ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere.
v7-9 p.396

aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios invadimus: quid enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci; sive ad invidiosam implorationem: O leges Porciae legesque Semproniae! sed illa quoque vocatur aversio,

quae a proposita quaestione abducit audientem:

  1. non ego cum Danais Troianam excindere gentem
  2. Aulide iuravi—.
Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prooemium pro Caelio.

ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit. ab allis ὑποτύπωσις dicitur proposita quaedam forma rerum ita expressa

v7-9 p.398
verbis, ut cerni potius videatur quam audiri: ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat.