Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt videtur mihi, et nonne videtur tibi? sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
ut dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: mater mea, quae mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto. haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad
nam contra recitabatur testamentum: P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, heres esto. incipit esse quodammodo παρῳδή, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur.
sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius. est et incertae personae ficta oratio, hic aliquis, et, Dicat aliquis.