Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet;

ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.

atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio, saepe

v7-9 p.374
hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.

ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.

omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?

quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et

v7-9 p.376
effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?

quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.

quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur. admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.

quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam [*]( quanquam, Spalding : quam cum, A: cum, B. ) alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema. incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.