Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte [*]( apte, added by Christ. ) ac recte modo adscita potest. copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur. transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio melius est. id facimus,

aut quia necesse est aut quia significantius est aut (ut dixi) quia decentius. ubi nihil horum praestabit, quod transferetur, improprium erit. necessitate rustici gemmam id vitibus (quid enim dicerent aliud?), et sitire segetes et fructus laborare; necessitate nos durum hominem aut asperum; non enim proprium erat, quod daremus his adfectibus, nomen.

iamincensum ira et inflammatum

v7-9 p.304
cupiditate et lapsum errore significandi gratia; nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. illa ad ornatum, lumen orationis et generis claritatem et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.

quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:

  1. hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
  2. sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes.
| totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.