Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione id aliam cum virtute mutatio. circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur.
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, cauillationibus, necessarios maxime atque id usum receptos exsequemur, haec modo id his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios id verbis propriis alios id tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.
quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos, quam id quibus verbum pro verbo poneretur. neque illud
incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, translatione dico, quae μεταφορά Graece vocatur. quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut id oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.